Scolii non serviani comuni a fi (Oxon. Auct. F.2.8, Reg. lat. 1669)

Si consideri ad esempio il seguente scolio, presente sia in i (f. 85r), sia in f (f. 98r):
 
Ad Aen. 4, 246: Atlasa rex fuitb Aethiopum uel Africae, frater Promethei, maternus auus Mercurii maioris, cuius nepos fuit Tri<s>megistus; et iste Mercurius eo tempore quo Moyses natus est fuisse reperiturc a quo Atlanted astrologiae artem prius diciture excogitatam et ideo dictus estf sustinuisse caelum. Unde occasionem fabula inuenit ut eum caelum portare confingeret, quamuis mons eius nomine nuncupareturg; ob eruditionem igitur disciplinae et scientiam caeli nomen eius in montem Africae diriuatum est qui nunc Atlash cognominaturi: qui propter altitudinem suam quasi caeli machinam atque astra sustentare uidetur. Qui Atlasl, cum audisset oraculo m cauendumn esse ao Iouis filio et timore nullum susciperet, ap Perseo in montem conuersus est uiso Gorgonisq capite, eo quod illum noluit suscipere.

 
a Adlans f | b fuit] post Africae collocat f | c repperitur i | d Athlante i | e prius dicitur] ferunt prius i, cf Is. Orig. 14, 8, 17 | f dicitur i | g nuncupetur f | hAthlas i Atlans f | i nominatur i | l Athlas i Atlans f | m oraculo] om. i o. Apollinis f, cf. Serv. ad loc.| n cauendum se f|o a Perseo f | p ab ipso f | q gorgonae i

Lo scolio risulta essere un patchwork composto a partire da almeno tre fonti diverse: l’intera parte finale deriva dal commento serviano, ma altre tessere sono ricavate da Agostino e Isidoro:
 

Serv. ad loc.: nam rex [scil. Atlas] fuit, qui cum audisset oraculo cauendum esse a Iouis filio, et timore nullum susciperet, a Perseo in montem conuersus est uiso Gorgonis capite, eo quod illum noluit suscipere. Ut autem in primo <741> diximus, peritus astrologiae fuit: nam et Herculem docuit.

[1] Aug. Civ., 18, 39: eo quippe tempore, quo Moyses natus est, fuisse reperitur Atlans ille magnus astrologus, Promethei frater, maternus auus Mercurii maioris, cuius nepos fuit Trismegistus iste Mercurius; ibid., 18, 8: frater eius [scil. Promethei] Atlans magnus fuisse astrologus dicitur; unde occasionem fabula inuenit, ut eum caelum portare confingeret; quamuis mons eius nomine nuncupetur, cuius altitudine potius caeli portatio in opinionem uulgi uenisse uideatur.

[1] Isid. Orig. 14, 8, 17: Athlans frater Promethei fuit et rex Africae, a quo astrologiae artem prius dicunt excogitatam; ideoque dictus est sustinuisse caelum. Ob eruditionem igitur disciplinae et scientiam caeli nomen eius in montem Africae deriuatum est, qui nunc Athlans cognominatur: qui propter altitudinem suam quasi caeli machinam atque astra sustentare uidetur.
 

Un’analoga giustapposizione di materiali si ritrova nel Liber Glossarum (Gloss. Lat. i, at 30-35 L.), tra le cui fonti si annoverano appunto glosse virgiliane.